- MONITUS
- MONITUSapud Stat. Theb. l. 5. v. 645.Nec dum etiam responsa Deûm, monitusque vetustiExciderant, voxque ex adytis accepta profundis.Et Theb. l. 10. v. 68.Fama canit monitus ———Responsa Deorum sunt, oracula. Apud eundem l. 11. v. 149.Sed fati monitus vicinaque munera sentit.Sortes divinae, veteri Scholiastae. Et monere, Vatum hinc verbum est, inspiratorum, apud eundem. l. 19. v. 149.—— —— quae verba DeorumIlle monet: ne frena animo permitte ——Etiam portenta, prodigia, praesagia, hôc nomine veniunt, utpote Dei voces, de futuris calamitatibus homines praemonentes. Virg. Aen. l. 4. v. 464.Multaque praeterea Vatum praedicta priorumTerribili monitu horrisicant ——Val. Flacc. l. 1. v. 28.—— Vatesque canunt, pecudesque per arasTerrifici monitus iterant etc.Iidem dirimonitus, Statio Theb. l. 7. v. 404. ad quem loc. vide Casp. Barthium Animadvers. ad Statium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.